DECOCTORES

DECOCTORES
DECOCTORES
apud Athenienses olim infamiâ notati: Exlege Solonis, Ο῾ τὰ πατρῷα κατεδηδοκὼς, ἢ ὧ ἂν κληρονόμος γένηται, ἄτιμος ἔςτω, Decoctores pateernae aut alterius cuiusvis hoereditatis, ignominiosi sunto. Legem descripsit Diogen. Laert. in Solone, et Aeschines in Orat. c. Timarch. inter coeteros, quos orare Leges non sinebant, recenset εἰ τὰ πατρῶα κατεδηδοκῶς, ἢ ὧτἂν κληρονόμος γένηται. Sam. Petitus Comm. in LL. Atticas l. 5. tit. z. Orabant enim alias et suffragabantur in Contione omnes Athenienses, primo quidem seniores, deinde minores, pro aetatis uniuscuiusque ratione atque ordine, ab anno aetatis vicesimo, ex quo Lexiarchico fuerant inscripti: quo honore infamiâ notati atque inter hos, Decoctores, ex praedicta lege carebant. vide eundem Petitum Ibid. l. 3. tit. 1. Adrianus Caes. Decoctores, si suae auctoritatis essent, catomidiari in Amphiteatro et dimitti iussit, apud Spartian. vide ubi de hac poena. De iisdem Scaliger Poetic. l. 1. c. 21. Voluntarios decoctores, qui ganeâ; quive alea. aut scorto aut luxu rem fecissent deteviorem quique sese are obligassent, Atheniensium sequutus morem (Otho Trib. pl.) toto Theatro abstinere iussit. Qui vero non sponte decoxissent, certa iis loca attribuit. Adde vae dicta in Chrenecruda, ubi de Claves remittendi usu de servo decoctore, vide infra in voce Vespertilio.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • POENA Theatralis — seu potius Poena Legis Theatralis, indigitatur apud Ael. Spartian. in Hadriano, c. 18. ubi ait: Decoctores bonorum suorum, si suae auctoritatis (seu sui iuris) essent, catamidiari in amphitheatro et dimitti iussit. Nempe iam olim Lege fuerat… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CATAMIDIARI — in Amphitheatro et dimitti, Decoctores bonorum suorum, si suae auctoritatis essent, iussit Hadrianus Caes. apud Ael. Spartian. c. 18. ubi catamidiari Casaubono est, Graece καταμειδιᾶςθαι. Notissimus enim mos Veter. sontes et poenis addictos, per… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CATOMIDIARI — apud Ael. Spartian. in Hadriano, c. 18. Decoctores bonorum suorum, si suae auctoritatis essent, catomidiari in Amphitheatro iussit et dimitti: Ita enim veteres editiones omnes habent, cum recentiores secutus Casaubonus catamidiari legat, ut… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • German Schleifheim — Hans Jakob Christoffel von Grimmelshausen Hans Jakob Christoph von Grimmelshausen (* um 1622 in Gelnhausen; † 17. August 1676 in Renchen) war ein deutscher Schriftsteller. Inhaltsverzeichnis 1 …   Deutsch Wikipedia

  • Hans Jacob Christoffel von Grimmelshausen — Hans Jakob Christoffel von Grimmelshausen Hans Jakob Christoph von Grimmelshausen (* um 1622 in Gelnhausen; † 17. August 1676 in Renchen) war ein deutscher Schriftsteller. Inhaltsverzeichnis 1 …   Deutsch Wikipedia

  • Hans Jakob Christoffel von Grimmelshausen — (* um 1622 in Gelnhausen; † 17. August 1676 in Renchen) war ein deutscher Schriftsteller. Inhaltsverzeichnis …   Deutsch Wikipedia

  • Johann Jacob Christoph von Grimmelshausen — Hans Jakob Christoffel von Grimmelshausen Hans Jakob Christoph von Grimmelshausen (* um 1622 in Gelnhausen; † 17. August 1676 in Renchen) war ein deutscher Schriftsteller. Inhaltsverzeichnis 1 …   Deutsch Wikipedia

  • Johann Jakob Christoffel von Grimmelshausen — Hans Jakob Christoffel von Grimmelshausen Hans Jakob Christoph von Grimmelshausen (* um 1622 in Gelnhausen; † 17. August 1676 in Renchen) war ein deutscher Schriftsteller. Inhaltsverzeichnis 1 …   Deutsch Wikipedia

  • Johann Florenz Rivinus — (auch: Johann Florentz Rivinus; (* 27. Juli 1681 in Leipzig; † 31. Dezember 1755 ebenda) war ein deutscher Rechtswissenschaftler. Inhaltsverzeichnis …   Deutsch Wikipedia

  • BALATRONES — Horat. l. 1. Sat. 2. v. 2. Mendici, mimae, Balatrones. Quem ad locum sic vetus Interpres: Balatrones luxuriosos ac perditos vocat, a servilio Balatrone, cuius in 2. libro meminit, Ex huius autem nomine, similis vitae homines balatrones sunt… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”